CAPUT IV. Quae a solitariis operationum genera debeant eligi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | In hac ergo unusquisque custodia iugiter perseverans, efficaciter illud implebit, quod per Habacuc prophetam satis evidenter exprimitur: Super custodiam meam, inquit, stabo, et ascendam super petram et speculabor ut videam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me (Habacuc II). Quod quanti laboris ac difficultatis sit, experimentis illorum qui in illa Calami sive Porphyrionis eremo commorantur manifestissime comprobatur. |
2 | Nam cum longiore solitudinis intervallo ab universis urbibus et habitaculis hominum, quam eremus Scythi, dividantur (septem siquidem vel octo mansionibus vastissimae solitudinis deserta penetrantes vix ad cellularum suarum secreta perveniunt), tamen quia illi agriculturae dediti, claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus, vel ad illa Scythiotica, venerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate vexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leviter quidem aliquando contigerint, commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint; atque ex eis statim excussi, tamquam expertes et novitii perturbentur. |
3 | Non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obviare, iugi sollicitudine ac perseveranti intentione didicerunt, qui subdivalibus quotidie operibus desudantes, tota die sub aerea inanitate, non solum corpore, verum etiam mente pervolitant, et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt. |
4 | Et idcirco multivolam animi sui sentiunt vanitatem, nec eius lubricos possunt coercere discursus; nec contritionem spiritus ferentes, intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant iugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi, vincuntur otio, et quietis suae diuturnitate lassantur. |